- LACERTA
- LACERTAan a lacerando, an quod pedes habet lacertis humani brachii similes, Graece σαῦρα, notum reptile est, hominis amicitiâ, et antipathiâ serpentis, unde et ὀφιομάχου accepit nomen. Sed et lacertae immicissimum genus cochleis, ut ait Plin. l. 8. c. 39. Ubi eas semestrem vitam negat excedere, et in Arabia cubitales, in Indiae vero Nysa monte XXIV. in longitudine pedum, colore fulvas, aut puniceas, aut caeruleas, reperiri addit. Lingua illis bifida et pilosa, apud eund. l. 10. c. 36. memoria nulla, ut idem alibi refert, qui et de usu earum Medico, Magicove varia. Saurae certe in Erotopaegnio Laelii apud Apuleium Apolog. inter alia philtra memorantur, et multum eorum in hisce veneficiis fuisse olim usum, ostendit Φαρμακεύτρια Theocriti, unde tritas inpotu dari solitas patet.Σαύραν τοι τρίψασα κακὸν πότον ἄυριον οἴσω.Vide infra in voce Saura: ubi de Saurite gemma, quam in ventre viridis lacerti harundine dissecti tradunt inveniri, Plin. l. 37. c. 10. et de lacerta succino inclusa, infra in voce Succinum. Sed et piscis vilissimi genus hoc nomine occurrit apud Mart. l. 7. Epigr. 77. cuius Epigraphe in Papilum.Cum Saxetani ponatur cauda lacerti,Et bene si cenas, conchis inuncta tibi est.Idem l. x. Epigr. 48. v. XI. ubi ipse poeta convivium parat,Secta coronabunt rutatos ova lacertos etc.ad quae loca Vide Schrevel. qui Belg. een Hagedisse hunc priscem appellari addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.